EDUARDUS III

EDUARDUS III
I.
EDUARDUS III.
Eduardi Secundi fil. regnavit Annis 50. Aureae Periscelidis Equitum Auctor, et Fundator fuit, Regum reliquorum omnium fortissimus, bonis tam animi quam corporis egregie ornatus. Statim ab initio regni, Robertum Brussium, Scotiae Regem vitit, Philippi Valesii, ob praereptam sibi Galliae successionem, mortuo Carolo Pulchto avunculo, sine prole mascula, primo 300. navium classem superavit, mox eum in Normannia ad Cressiacum, clade in omne aevum memorabili, affecitt: ubi praeter alios, duo Reges occisi, et Philippus Fortuna Franciae factus est. A. C. 1346. Dein Caletum cepit, et per uxorem, Davidem Scotiae Regem vicit cepitque. Buchan. Hist. Scot. l. 9. Wiclefo non adversatus est: Per fil. Eduardum, invicti animi principem, Ioh. Galliae Regem ad Pictavium, vicit et in Angliam abduxit. Contra Carolum V. non aeque felix. Obiit A. C. 1377. Aet. 65. Successit ei nepos ex Eduardo Walliae Principe, de quo ante, Richardus, Walsingham. in Eduardo 3. Froislard l. 1. Polyd. Virg. l. 19. Chenius, l. 15. Iudicia Anglico in posterum, non Gall. sermone agi voluit. De Iubilaeo ab ipso instituto, vide in voce Iubileus.
II.
EDUARDUS III.
Confessor dictus, Ethelredi fil. ex Emma, Vide ibi. ob castitatem erga uxorem, et munificentiam erga Ecclesiam mirifice celebratus. Hic. cum prius in Anglia Dani, iuxta Danicam consuetudinem, Angli iuxta Anglicam, et Mercii iuxta Mercianam iudicarentur: in uno regno triplicem Iustitiae lancem non ferens, denuo illas omnes leges recensuit, suamqueve dedit parem omnibus ac communem, quae a re Lex Communis; ab Auctore Lex S. Eduardi nuncupatur. Unde Anglicanarum legum Restitutor appellatus est, quamvis secundum alios non ipsemet eius invento fuit, interim a diebus Avi sui Edgari, qui illam instituisse dicitur, oblivioni datam in usum revocavit, vide Ranulphum Cestr. l. 1. c. 50. Gemiticensem l. 6. c. 9. aliosque laudatos Henr. Spelmanno Glossar. Archaeol. Obiit A. C. 1066. Iidem. vide Godwin.
Reges Angliae, post Conquestorem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • EDUARDUS — I. EDUARDUS Dux Gelriae, ex Familia Nassoviea, fil. Rinaldi II. ex priore eius uxore, Sophia, Florentii Bertholdi, postremi Machliniae dynastae, filia, fratre maiore natu Rinaldo I I I. cognom. Crasso, post decennale bellum, victo et per alterum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EDUARDUS II — I. EDUARDUS II. Edgari fil. Martyr nuncupatus, post quadriennium a matre nothi fratris Ethelredi Alfreda crudeliter necatus. A, C. 979. Matth. Westmonaster. in Chron. Addit. hist. Bedae, l. 2. c. 12. Rogerus Hovedenus, Polydor. Virgilius, etc. II …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EDUARDUS I — I. EDUARDUS I. Eius nominis Angliae Reges plures fuêre. Ante Normannorum Imperium: Primus Alfredi fil. Senior cognominatus, Patrisuccessit, A. C. 900. Scotorum Regem Constantinum prino, dein Britones, postea concitatos in se, a fratre Ethelvardo …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Eduardus, S. (1) — 1S. Eduardus, Rex. Conf. (5. Jan. al. 13. Oct.) Dieser hl. Eduard (engl. Edward) ist der Sohn Ethelreds II., Königs von England, und seiner zweiten Gemahlin Emma, der Tochter Nichards I., Herzogs der Normandie. Als Ethelred gestorben war, und… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Henry III of England — Henry III Oil painting of Henry III by unknown artist, ca. 1620, later incorrectly inscribed Eduardus . King of England (more...) Reign …   Wikipedia

  • HERBERTUS Eduardus Baro de Cherburg — Anglus, peculiari libro probare conatus est, omnes Religionis ad salutem necesiariae partes absolvi quinque his articulis: I. Esse Deum. II. Illum debere coli. III. Virtutem cum pietate coniunctam praecipuam partem esse cultus divini. IV. Horrore …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS III — I. HENRICUS III. in Salburg, nat. A. C. 1603. Obiit A. C. 1640. pater ex Iuliana Elisaberha Rhingravia, Defuncta A. C. 1653. Henrici I. (qui nat. A. C. 1639. uxorem fibi iunxit ex Comitum Hardeccensium stirpe) ac Magdalenae Iulianae (nat. A. C.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RINALDUS III — RINALDUS III. cognomine Crassus, Geldriae et Zutphaniae Dux, Patrem Avumque ut nomine, ita et Fortunâ retulit. Bellum cum fratre Eduardo, qui iurisdictionem armisraptum ibat, decen nium, varia fortunâ satis acre gessit; donec infelici ad Tielam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANGLIA — Insulae Britanniae pars, olim Albion, seu Albania, ab albis rupibus (ur quidam volunt) quae primum illuc navigantibus apparent, sic dicta. Hodie in duaspartes dividitur, Angliam proprie sic dictam, veteribus Lhoegriam, et Cambriam, seu Walliam.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DUX — olim nomen officiale, deine honorarium, mox feudale et hereditarium. Consularibus saeculis Imperator dictus est, sed arrogato hoc titulo primum triumphantibus, dein Caesaribus; exercituum Praefecti rarius Impp. Duces communiter appellati sunt.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”